nidering
Anglos suos appellat, jubet ut compatriotas
advocent ad obsidionem venire, nisi si qui velint sub nomine Nidering
(al. Nidernig) quod nequam sonat, remanere. Angli qui Nihil
miserius putarent quam hujusce vocabuli dedecore aduri, catervatim ad Regem confluunt,
et invincibilem exercitum faciunt. Quo loco Matthæus Paris ann. 1089. habet sub
nomine Nithing, quod Latine nequam sonat, recenseri. Codd. alii Olthingpræferunt. Annales Waverl. MSS. eodem anno, apud Spelmannum :
Rex Willelmus junior
misit per totam Angliam, et mandavit, ut quicunque foret Unnithing, sive Francus, sive
Anglicus, sive in burgo, sive extra, veniret ad eum ; et adunato magno populo, ivit ad
Rovecestre, et obsedit Castellum. Ubi vox scribitur charactere Saxonico. Leges
convivii in memoriam et honorem B. Erici Regis Ringstadiensis olim celebrati : Si
confratrem suum propter nimiam stultitiam suam et negligentiam, et longævo rancore
existente confratrem occiderit, exeat a consortio omnium confratrum, cum malo nomine
Nithing, et recedat. Occurrit ibi pluries.Nidingur, est contemptus, infamis, inhumani alicujus patrator. Vide Lexicon Runicum Wormii pag. 22. 92. Ejusdem notionis est vox
Nithing-sorthapud Suenonem in Legibus Castrensibus cap. 10. et 11. de qua Stephanus Stephanius Suenonis editor pag. 179. Janus Dolmerus ad Jus aulicum Norveg. vetus cap. 37. et Petrus Resenius ad Jus aulicum Canuti II. Regis Daniæ cap. 4.
Nice, quam usurpat MS :
Trop estes malostrus et Nices,
N'entrerez huy par vos estices.