noctipuga
Noctilucam Lucilius cum dixit, obscœnum significat. Legendum
Noctipugam. Calepinus :
Noctipuga Lucilius vocavit obscœna, quod noctu
pungant atque excitent venerem. Hinc, opinor, mendose, Joh. de Janua :
Noctipugnas, Obscurus, quia quasi noctibus contrapugnatur, vel
compugnat.