noda
Et in capite marcasii
levat fossa per montem Huelgoret, que recte vadit quasi ad Orientem. Tunc relinquens
Nodam, que vadit ad puteum, tenens Nodam unam cum fossa contra horam tertiam... et tunc
vadit fossa S. Catuodi quasi ad horam nonam per abrupta loca usque dum pervenit ad unam
Nodulam ; tunc namque fallit fossa et accipitur Nodula per ipsam petram, que est in ipsa
Nodula in directo transversa, et postea recte vadit per marcasium usque ad mare. Ibi
sunt mirande aque, videlicet tria marcasia miro modo ebullentia. Alias
Nodaet
Nota, si credimus Valesio in Notitia Gall. pag. 413. Nucetum significat ; unde
Centinodiumapud Sugerium de Administratione sua, Vicus non procul a Sequana et Argentolio,
Centumnucesdicitur in vett. instrumentis. Quod autem ibi addit idem Valesius, Gallicum
Noueaut
NouxNucetum esse, nullo, quod sciam, nititur fundamento, neque hinc dicta esse credo varia Galliarum loca in
Nouedesinentia, sed a
Noa, eo quo supra exponitur, significatu. Valesii sententiæ adversatur ipse Centumnucum vicus, qui non
Centnouenostris, sed alias
Centnois, deinde
Connois, ac tandem corrupta voce,
Sanoisappellatur.
Sub
pœna librarum trium.... pro quaque Noda pecudum. HincDare in socidam. Vide in hac voce. Stat. Cadubr. lib. 3. cap. 79 :
De peccudibus, de medietate vel Noda. Decernimus et mandamus, quod si
aliquis de Cadubrio dederit peccudes, sine fetas vel capras alicui in Nodam, vel ad
medietatem, quod tales peccudes in capite trium annorum dividantur, videlicet illæ de
medietate, et quod illæ de Noda, restituantur. Vide Nodus 1. eo quo
apud Isidorum sensu.