novena
Successor cum dictis executoribus de pannis aureis et sericis, luminaribus,
facibus, Missis et eleemosynis tam in Ecclesia de donis in depositione corporis nostri
et per Novenam, quam in itinere et Monasterio Casæ Dei, habeant disponere et ordinare,
sicut decet honorem Ecclesiæ sanctæ Dei. Testamentum Beatricis de Alboreya
Vicecomitissæ Narbon. ann. 1367. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1522 : Item,
quatuor Capellani... celebrent cotidie pro anima nostra... et in fine dictæ Novenæ factæ
et completæ, dentur cuilibet quatuor floreni auri. Testamentum Petri Gerardi
Cardinalis ann. 1410. apud Stephanotium tom. 10. Fragm. MSS. pag. 415 : Exequiæ
celebrentur pro nobis et una Novena prout est pro personis DD. Cardinalium fieri
consuetum in curia Romana, et ultra hoc volumus et præcipimus quod... prædicta Novena
durante... centum franci... Christi pauperibus erogentur. Vide
Novenarium et Novendium.Item est statutum quod quilibet faciens Novenam, recipit
per novem dies continue a cellerario unum panem grossum et unam lagenam vini ; et ideo
reputatur familiaris, quamdiu facit Novenam, etiamsi moriatur interim ;
quod si facientes Novenam sint furiosi et fortes, debent jejunare per novem dies
continue in pane et aqua ; si non sint furiosi, sed aliis infirmitatibus detenti, et
etiam furiosi, si essent debiles, bibent vinum cum aqua temperatum, et si sunt multum
debiles, non debent jejunare. Item est statutum quod tales facientes Novenam, debent
vigilare per xj. noctes continue in prædicto monasterio, et prima et secunda nox non
computantur ; et quilibet faciens Novenam, debet tradere sacristæ x. candelas ceræ,
quarum quælibet possit durare ardendo ante corpus B. Mommoli per unam noctem naturalem,
et debent tradere sacristæ xxv. solidos monetæ Burdegalensis pro x. missis celebrandis
coram altari B. Mommoli, cum officio ejusdem, continue faciendo Novenam ; item xj.
denarios, unam imaginem ceræ, aliter Bot, quæ ponitur coram altari B. Mommoli, et debet
esse unius libræ pro voto facto, quod dictus B. Mommolus impetret facienti Novenam
sanitatem de infirmitate, quam patitur, a Domino Deo Patre omnipotenti. Noveine,
in Lit. remiss. ann. 1383. ex Reg. 123. Chartoph. reg. ch. 260.Dedit dicto Monasterio dotando illud decem
Novenas bladi, quas habet Ecclesia Vallis Naynæ, et octo Novenas quas habet in Ecclesia
de Montemejano.
Quatuor Novenas frumenti et hordei. Novena apud Dumbenses
paulo minor Lugdunensi, continet mediam asinatam, seu
novem cupasvel
bichetos, a quo numero
Novenadicta. Vide Colletum in suis Notis ad Statuta Sabaudiæ part. 2. pag. 75.
Ut Indorum Hispanorumque Parochi intelligant quales et
cujus quantitatis sint quatuor Novenæ et Tres Novenæ, et qualis fiat decimarum
distributio ; et ut non prætendant ignorantiam ejus quod facere debent, declaramus et
advertimus quod decimæ cujuscumque beneficii vel doctrinæ, partis vel loci, in quibus
decimæ solvantur, dividuntur in quatuor portiones, juxta erectionem hujus
archiepiscopatus ; quarum una portio spectat ad nos, et alia ad præbendarios et reliquos
ministros nostræ sanctæ Ecclesiæ cathedralis, et ex reliquis duabus fiunt novem partes,
quarum duas, quas Novenas appellamus, accipit sua regia Majestas, quæ ad ipsum
pertinent : aliæ quatuor partes, quas quatuor Novenas vocant, spectant ad Rectores
decimarum et reliquorum beneficiorum, dempta octava earum parte, quam percipit
sacrista ; reliquæ tres partes quæ remanent ex novem primæ divisionis dividuntur iterum
in duas, quarum una quæ Novena et media dicitur, spectat ad Ecclesiam dicti Rectoris,
tam Hispanorum quam Indorum ; et altera medietas, quæ est alia Novena et media, pertinet
ac debetur xenodochiis tam Hispanorum quam Indorum. Rursus memorantur
Novenæeod. tom. pag. 423. 442. et 443.