pacificae
amicæ, pacis ac divinæ caritatis conciliatrices, maxime quæ Clericis alio proficiscentibus ab Episcopis dabantur. Concilium Eliberitan. ann. 305. can. 81 :
Ne feminæ suo potius absque maritorum
nominibus, laicis scribere audeant, qui fideles sunt, vel literas alicujus Pacificas ad
suum solum nomen scriptas accipiant. Vide Mendozam et Albaspinæum ad hunc
Canonem. Vetus interpres Concilii Antiocheni ann. 341. cap. 8 : Presbyteri qui sunt
in agris canonicas epistolas dare non possunt,... Chorepiscopi autem qui sunt
irreprehensibiles, dare possunt Pacificas, id est, generales. Græca editio,
Quisquis vero fratrum contra interdicta venerabilium Canonum
transfugam Clericum vel Monachum sine litteris Pacificis susceperit, etc. Vide
Formulas veteres tom. 2. Concil. Sirmondi pag. 667. Baronium ann. 825. n. 24. Franciscum
Turrianum lib. 3. pro Epist. Pontific. cap. 4. pag. 219. Ferrarium lib. 1. de antiq. Eccl.
Epist. cap. ult. Priorium, etc.