Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

paedagogiani

PAEDAGOGIANI
, Pueri honorarii, qui in Palatio ministerio Principis militabant, cujusmodi sunt ii quos inde Pagios appellatos viri docti volunt Italis Paggi. Ammianus lib. 29 : Adultus quidam ex his quos Pædagogianos vocant. Meminit et lib. 26. ut et Notitia Imperii Orient. cap. 91. in qua recensentur inter Castrensianos sub dispositione viri spectabilis Castrensis. Sic porro appellati, quod sub pædagogis, utpote pueri, essent, quorum mentio est in veteribus Inscriptionibus 585. 6. 7. 586. 1. quorum ministerium et munus vel potius ordo ipse Pædagogianorum, Pædagogium appellatur, qui inde de Pædagogio esse interdum dicuntur, ut in veteri inscriptione : Philonicus Ti. Cæsaris. Germ. de Pædagogio. Vixit. Ann. xiix. ubi ætas Pædagogiani observanda. De ejusmodi Pædagogiis et Pædagogianis copiose egerunt Cujacius, Dorleans ad lib. 4. Annal. Taciti, Jacobus Gothofredus ad d. leg. 5. Cod. Th. de Divers. offic. (8, 7.) et alii.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list