pagani
Gentiles, quos vulgo Paganos appellant.
Græci quos Ἑλληνάς vel Paganos vocant, multos Deos dicunt. S.
Augustinus lib. 2. Retract. cap. 43 : Deorum falsorum mutorumque cultores, quos
usitato nomine Paganos vocamus. Sic rursum de opere Monachor. cap. 11. Gloss.
Græc. Lat. : Cum tres sint
in mundo religiones, judæorum, Paganorum , et Christianorum. Ita ex his patet id
nominis gentilibus a vulgo Christianorum inditum, cujus quidem mentionem non fieri apud
scriptores ante annum 365. pridem observarunt viri docti ex lege 18. Cod. Th. de Episc.
(16, 2.) quæ est Valentiniani et Valentis, qua tempestate scribebat etiam supralaudatus
Marius Victorinus : tametsi antea obtinuisse existimari possit. Unde vero natum, varii
varia tradiderunt, etiam ex antiquioribus, Philastrius, Isidorus in Origin. Beda, et alii,
quos jure explodunt qui rem attentius investigarunt, et in hanc ferme sententiam
concedunt, a Pagis, Paganos appellatos Deorum cultores : quod cum Constantini M. et filiorum edictis proscriptus esset ab urbibus et civitatibus profanus Deorum cultus, eorumque fana passim in iis clauderentur, in pagos sese reciperent, ibique Deos suos colerent, et clandestina sacra peragerent, quæ est Baronii et aliorum vulgatior sententia : quam fulciunt Glossæ antiquæ MSS. et Isidori, in quibus
vir)
Pagædicuntur
memoriæ sine Idolis, quod Paganis et Gentilibus non liceret habere fana publica, ex quo Imperatores Christiani effecti sunt. Et sane Christum in majoribus urbibus duntaxat cultum innuit sanctus Severus, seu Endeleichus Rhetor, in carmine de Mortibus boum :
Signum quod perhibent esse Crucis Dei,
Magnis qui colitur solus in urbibus
Christus perpetui gloria nominis,
Cujus filius unicus.
Hanc quidem sententiam mire firmat Epist. 75. Nili Monachi lib. 1. qui gentiles
Paganosdictos contendit a
pagus, voce quæ idem valet ac
gens,
Gentileset
Paganiappellati. Est denique alia Anonymi sententia in Codice regio :
Paganus, qui sine
aliquo jure est. Pagus, Collegium, curia vel possessio ampla sine aliquo jure : unde et
Paganos dicimus alienos a jure, sacris Constitutionibus. Atque is respexisse
videtur illud Orosii in præfat. ad lib. 1. Hist. : Præceperas mihi uti adversus
vaniloquam pravitatem eorum, qui alieni a civitate Dei, ex locorum agrestium compitis et
pagis Pagani vocantur sive Gentiles, quia terrena non sapiunt. Sive igitur
Baronii, sive Gothofredi, vel Salmasii et aliorum sententia obtineat, constat a Pagis, et
a Pagensiidololatria
Paganosnuncupatos, ex Prudentio lib. 1. Peristeph. in S. Romano :
Non erubescis stulte, Pago dedite. Idem lib. 1. contra
Symmach. :
Sunt hæc barbaricis Gentilia nomina Pagis.
Nec pago implicitos per debita culmina mundi
Ire viros prohibet.
Vide Petrum Abælardum in Epist. ad Roman. lib. 1. pag. 505.Credimus quia corruent
ante nos omnes Paganæ Gentes, et erimus victores. Eadem leguntur in Epist.
Zachariæ PP. tom. 1. Capit. col. 823.Terrestris autem Christianorum exercitus cum ad
liberandum Jerusalem proficisceretur, grandia et innumera contra Paganos iniit
certamina.joculare, ut Ausonii verbo utar,
nomentransiit : quod attigimus in Notis ad Alexiadem. Nam posterioribus sæculis nomen tum primum datum infantibus, cum baptizarentur, cum olim secus fieret, quod pluribus ostendit Menardus ad librum Sacramentorum Gregorii M. pag. 98. 99. Quippe baptizandi
nomen daredicebantur, eorumque nomina recitabantur, cum ad Baptismum percipiendum evocabantur : quod sane mirum videri non debet de adultis, qui a Paganismo ad Christianismum transibant, cum nomina sua haberent.
Guillelmot ot dit au provoire,
Et il le baptiza en Oirre,
Et li Quens l'a de fons levez,
Si l'ont Anselet apelez.
Idem docet MS. :
Tranchez li Archevesque li Duc Rou baptisa,
Li Duc Robert le tint et Robert l'apela.
Nomen: unde etiamnum Sacerdos priusquam procedat ad Baptismi ceremoniam, hæc verba profert,
Quis vocaris, ut est in libro Sacrament. tum enim Patrinus nomen pueri edit. Cumeanus Abbas de Mensura pœnitentiarum cap. 6. extremo :
Infans infirmus et Paganus commendatus Presbytero, si moritur, Presbyter
deponatur ; si negligentia parentum sit, uno anno pœniteat. Eadem notione vocem
Ethnicususurpant Leges Presbyterorum Northumbrensium in Consiliis Anglicanis circa ann. 977. cap. 10 :
Si exactis 9. noctibus per negligentiam mortuus fuerit
(infans absque baptismo) Componatur utique apud Deum,... quod infans tam
diu fuisset Ethnicus.Ut
populus Dei Paganias non faciat, sed omnes gentilitatis spurcitias abjiciat.
Idem lib. 2. cap. 2 : Nam si istas Paganias ibi Paternitas vestra
prohibuerit. Exstat Indiculus superstitionum et Paganiarumin Concilio Leptinensi capite 4. Recensentur eæ in vita S. Eligii lib. 2. cap. 15. Vetus Pœnitentiale MS. :
Kalendas Januarii secundum Paganiam honorare. Pœnitentialis Egberti
Archiep. Cantuar. pag. 18 : De iis, qui Paganias faciunt.Quod ab exordio sui nunquam inter sedes Provinciales Remorum
Provinciæ in Paganismo, vel in Christianismo nomen vel locum habuit.
Se Rou vouloit por nous chrestien devenir,
Beautestire rechoire, Paiennime guerpir.
Ibique abrenuntians Paganismo, Christianum nomen cum suo parvulo
filio suscepit.Coadunatis
viribus totius Paganismi bello illos exciperent. Epistola Guill. de Carnot.
Magistri Templi ad Honorium III. PP. apud Rubeum lib. 6. Hist. Ravennat. : Eo hoc
vobis intimamus, quod annis pluribus retroactis non recolimus Paganismum in statu fuisse
debiliori. Matth. Paris. ann. 1193. de Saladini filiis : Qui in omni
versutia, in Paganismo, omnibus præminebant. Et ann. 1250 : Sic totus
contremiscet Paganismus. Bromptonus ann. 1161 : Proficiscens igitur
Paganismum prospere pertransivit. Liber MS. de Statu Terræ Sanctæ :
Baudas est chiès de Payennie, aussi come Rome est chiès de toute
Chrestienté. Joinvilla in S. Ludovico : Le Souldan estoit le plus puissant
Roy de toute Payennie. Adde Notas nostras ad eumdem scriptorem pag. 58.
Mais Blanc conois ge bien,
En Paenisme est en prison,
S'el tient un Sarrazin felon.
Paienie, in Chron. S. Dion. tom. 5. Collect. Histor. Franc. pag. 257.
Paienimeet
Paienisme, in Hist. contin. Guil. Tyr. apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 637. 645. et 685.
Pagania, Superstitio Paganorum. Concilium Suessionense ann. 744. cap. 6 :
Ut populus Christianus Paganismum non faciat.Nos tunc de hujusmodi pravis conatibus, et oppressionibus, quos fera
Paganitas in eosdem fideles sic atrociter exercebat condolentes in intimis, etc.Roma mihi testis est, utrum a fide Catholica, quam... veniens ex
Paganitate suscepi, aliqua ex parte deviaverim. Tudebodus lib. 1. Itineris
Hierosol. : Obsecrantes D. Jesum Christum, ut suum defendat populum, et Christianis
militibus victoriam præstet, suamque sanctam Christianitatem exaltet, et Paganitatem
destruat.Quapropter non volentes tantam Dei offensam et ecclesiæ tolerare, cum juxta
ecclesiasticas sanctiones peccatum Paganimitatis incurrat, qui se Christianum asserens
Sedi Apostolicæ obedire contempserit, etc.Vir occultus, in Gloss. Isid. Ita enim legendum ex Papia, pro,
ut; id est, vir paganicæ religioni addictus, quam palam profiteri non licebat ætate Isidori, ut quidam volunt. Sed magis placet
Paganitium, virum occultum
Sed
Britanniam perveniens, ac primum Gevissorum gentem ingrediens, cum omnes ibidem
Paganissimos inveniret, etc.
Toulete est toute Enpaienée,
Encor fust ele el pais née.
Subscripsit Radulfus Vicecomes, et uxor ejus Emelina,
necnon et filii eorum, Hubertus (Episc. Andegav.) et Radulfus
Paganus. Vide Paganus 1.Scultetorumcivili,
Archipresbyterorumvero Ecclesiasticæ jurisdictioni subsunt,
Lantseten.
Libertas etiam est tripertita, quorum primi Episcoporum Synodum quærere solent :
et hi Banniti dicuntur ; Proprietarii summorum Præpositorum ; Pagani autem
Archypresbiterorum. Lib. 3. artic. 45. § 7 : Paganis vero, seu
censualibus, qui judicium Sculteti quærere solent, 15. solidi pro emenda, et 10. talenta
loco verigeldi numerantur. Adde § seq. et lib. 2. art. 53.PAGANI
PAGA´NI, PAGANA´LIA. [PAGUS]