palmata
palmāta, f. , v. palmatus.
Si quis tinxerit manum in aliquo liquido cibo, et non idonea
manu, centum Palmatis tundatur. Pœnitentiale MS. Thuanum, quod Theodori esse
volunt, cap. 3 : Quidam dicunt 20. Palmatas valere pro uno die
(pœnitentiæ). Infra cap. 10 : Alio modo 12. triduanæ, singulæ cum psalteriis tribus
impletis, cum Palmatis 300. per singula psalteria, excusant unius anni pœnitentiam,
etc. Adde Burchardum lib. 19. cap. 17. et 25. Joannes Laudunensis in Vita Petri
Damiani Cardinalis cap. 3 : Cæteris autem spiritalibus exercitiis disciplinæ,
videlicet metaneis, Palmatis, prolixis ulnarum extensionibus... incumbebant.
Vide eumdem Petrum Damianum Opusc. 15. cap. 18. Ejusmodi palmatarum meminit etiam Nilus
Mon. lib. 3. Ep. 243 : Καὶ κρουσμὸν μετώπου, καὶ παταγμὸν στήθους,
καὶ γόνυ κλινόμενον, καὶ χειρῶν διαπαταγμὸν, μετὰ πόνου καρδίας,
etc. Ubi Allatius et manus cum dolore extensas, non recte vertit. Quærunt viri docti quid his locis
palmatadenotet. Baronius anno 1055. n. 11. existimat pœnitentium palmas ferula verberatas fuisse quod certe verosimile videtur de iis quibus ob crimina perpetrata imponebatur hæc pœnitentiæ species, quod ex verbis laudati Pœnitentialis MS. elici potest, ubi
centum palmatis tundidicitur, qui tinxerit manum, etc. At in spontaneis
palmatisnon idem dicendum, cum a vero absonum sit, eos qui pietatis et devotionis gratia has sibimet imponebant pœnitentias, ab aliis
palmatas, seu palmarum percussiones accepisse. Ii igitur
palmasallidebant ad pavimentum : quod potissimum colligitur ex eodem Petro Damiano lib. 6. Epist. 27 :
Lorica est homo indutus ad carnem, ferreis membra
divisa circulis ambit, mittit cum labore metaneas, allidit in pavimentum sæpius
palmas. Nescio, an huc referri possit istud Ethelwfi de Abbatib. Lindisfarn. cap.
10 :
... Suis non parcit tundere membris
Marmora.
Vide Percussio, et Morinum lib. 7. de Pœnitent. cap. 14.mortificationis, uti vocant, monachicæ genus, quod refertur ab Hugone Flaviniacensi pag. 160. de B. Richardo Abbate Virdunensi :
Cui etiam moris erat psalterium ex ordine quoquo die dicere, et primos quidem
quinquagenos prostando manibus ad terram deflexis dicebat, quinquagenos erectus,
quinquagenos prostratus toto corpore, sed suspensus, articulis pedum manuumque
sustentatus perorabat.Ad
petitiones que fiunt ex parte Regis, dicimus quod de Palmatis que fiunt in mercato ; et
in die mercati, de illis qui nolunt stare contractui, debet habere Rex quinque solidos.
De Palmatis vero que fiunt extra mercatum quibuslibet diebus, dicimus quod sint
dominorum illorum ad quos locorum spectat jurisdictio. Fori Oscæ ann. 1247 :
Cum inter emptorem et venditorem super re, quæ venditur, sit certa conventio
pretii per Palmatam, solvat alteri quinque solidos qui voluerit resilire. Satuta
Massil. lib. 3. cap. 6 : Statuimus ut postquam principales personæ contrahentes...
de re ipsa vendenda, vel emenda, et pretio convenerint, et postmodum Palmata, vel
denarius Dei, vel arrhæ factæ inde fuerint, contractus ille sive venditio, ex tunc rata
et firma habeatur quantum ad eos inde contrahentes. Consuet. Lemovic. art. 70 :
Si hospes vel ejus uxor vel filius venditoris dictarum rerum venditioni
interfuerint, et se velle habere partem dictarum rerum in factione seu præstatione
Palmata dixerint et præstati fuerint de præmissis, habeant de ipsis rebus sicut unus de
aliis qui ibidem fuerint. Neque alia est vocis Palméesignificatio in Consuet. Montensi cap. 12. ubi et
Palmantsnuncupantur qui
palmatiscontrahunt et de re aliqua datis dextris conveniunt : quod egregie confirmat Consuet. Hannon. pag. 9. edit. 1663 :
Entant que touchent les arrentemens qui se feront
volontairement de maisons et edifices, on y pourra pareillement mettre devise de faire
aboult d'ouvrages sur le lieu ou autrement, selon que les arrentans et Palmians le
voudront diviser à la Palmée faire. Paumée, apud Bellomaner. cap. 44. Vide de Laurierein Glossario Juris Gallici.
Teneantur et debeant
(vicarius et judex) facere attendi et observari omnia mercata sive
contractus, qui et quæ fient in dicta civitate, vel districtu, si denarius Dei, vel arræ
datæ fuerint, vel si Palmatum fuerit, vel si mercatum, seu contractus celebratus
fuerit.Si quis non
observaverit
Palmellam, seu pactum Palmella firmatum in die mercati, solvat pro banno
sol. v. Palmée, nostratibus, eadem notione. Charta scabinor. Duac. ann. 1366. in Reg. 97. Chartoph. reg. ch. 154 :
Avons vendu bien et loyaument par cri publique sur ce fait, à recroiz et
à Palmée, etc. Eadem leguntur in Stat. ann. 1368. tom. 5. Ordinat. reg. Franc.
pag. 133. art. 17. Vide Spalmata.Palmataappellari videtur mulcta pecuniaria, cui contractus violator subjacebat ; vel
Denarius Dei, uti vocabant, qui in arrham contractus initi dabatur. Arest. ann. 1283. in Reg. 2.
Olimparlam. Paris. fol. 66. v° :
Recordata fuit curia quod alias
deliberatæ fuerunt Johanni Choisel militi Palmatæ, ratione gruieriæ suæ in foresta
Haletæ.palmisinflicta, nostris
Icellui Jaques donna une Palmée audit Michault
senz plus faire. Vide Palma 2.