partitum
Facto super prædictis inter consiliarios
dicti consilii diligenti Partito et scrutinio. Addit. Ad Vitam S. Antonini tom.
1. Maii pag. 338 : Signanter autem in observatione redditionis votorum seu
suffragiorum per fabas nigras et albas in eorum Partitis. Charta immunitatis
Faventin. inter Acta SS. tom. 6. Maii pag. 174 : Et quia statutum nostrum declarat
quamlibet concessionem et deliberationem agitatam et tractatam, statuendam et
decernendam per concilium generale civitatis Faventinæ debere poni ad Partitum per fabas
albas et nigras ; et si plures datæ fuerint fabæ albæ quam nigræ, Partitum obtentum esse
intelligatur. Hinc emendanda Charta ann. 1408. apud Marten. tom. 7. Ampl.
Collect. col. 935. et 936. ubi perperam editum Particum, pro
Partitum.
Partidicimus, ubi de matrimonio sermo est. Testam. Ferrandi de Pratocomit. ann. 1516. in Reg. 3. Armor. gener. part. 2. pag. xlvij. :
Legavit.... Anthonio de Pratocomitali (ejus filio) ... quinque centum
florenos... solvendos,... quando erit ætatis viginti quinque annorum, vel quando
receperit Partitum seu arribamentum in matrimonio. Vide supra
Arribamentum.Cum propinquæ affinitatis nexu nobis
jungeretur, ac erga nos fidelem benivolentiam et Partitum nostrum semper observasset,
etc.