patuum
Ego Bernardus
Athonis Vicecomes Nemausi dono et in perpetuum concedo ad Patuum popolo Nemausensi
omnes garigas. Charta ann. 1204. in min. Chartular. S. Victoris Massil. pag.
66 : Concedimus vobis ad opus S. Sepulcri quoddam Patuum. Charta Curiæ
Arelat. MS. ann. 1225 : Elegerunt..... infrascriptos qui..... cognoscere debent
quid Patuum, quid consorcium, vel devesum, quid privatum, quid publicum, quid ad
communes usus in Cravi pascuis pertinent.Quartas, thascas, census, usatica et obedimenta,
pascua, Patua, et res omnes alias, etc. Occurrit in hoc Tabul. non semel. Via quæ procedit a Patuo de Sablono et prætenditur usque ad Rhodanum.
Testam. Anglici Cardin. ann. 1388. apud Stephanot. tom. 10. Fragm. Hist. MSS. pag. 334 :
Et lego pro ipsa capellania fundanda omnes census,... terras cultas et
incultas, heremas et vestitas, Patua, pascua et obedimenta, etc. Vide alia
notione in Pactum.Vidit.....
venare per dictum territorium, per quæcumque loca eis placebat, sicut in Patuis, quæ non
deffendantur.Ego..... Guillelmus de Tortosa providens communi utilitati villæ S.
Martini de Cretio,... ea pascua et Patus, quæ vel qui modo sunt, et ab antiquo fuerunt,
ut ea communiter habeant, etc.Patulum, Provincialibus vulgo
Idem cum in Patuis, plateis et locis publicis tam in civitate
quam in territorio existentibus. Charta ann. 1490. ex Schedis Præsid. de Mazaugues:
Acta fuerunt hæc... in Patuo fortalitii ipsius castri.
Statuta Massil. lib. 3. cap. 8 : Ordinamus ut Communis Massiliæ sive aliquis nomine
Communis non cogant nec possint cogere, aliquem Massiliensem ad vendendum aliquem
honorem, vel domos sive Patuum infra muros Massiliæ, vel extra.Quoddam hospicium,... cum omnibus suis
Patuo et operatoriis et pertinentiis, situm in villa seu burgo
Carcassonæ, etc. Charta admort. pro eccl. Narbon. ann. 1406. in Reg. 161. ch.
137 : Item aliquas plateas seu spatia, quæ ibi nuncupantur Patua, quæ sunt vacantia
et sine aliquo possessore.Statuimus ut si aliqua persona Patuum habet vel habebit infra Massiliam alicubi,
ubi fit vel fiet fimoratium, etc. Ibidem lib. 5. cap. 40 : Statuimus...
ut illi probi viri, qui electi et statuti sunt super claudendis Patuis et casalibus
civitatis inferioris, et super carreriis Massiliæ ab omni immunditia purgandis,
etc. Ubi Commentarium Gallicum habet, Cloaques, vulgairement Patis.