paxera
Paissiero, agger molendini. Tabularium Silvæ latæ apud Marcam lib. 6. Hist. Beneharn. cap. 7 :
Vendidit Fratribus de Silva lata agrum qui est
juxta Paxeram molendini, etc.
Cum vineis, ortis, terris cultis et incultis, aquis
aquarumve decursibus, Paxeriis, molendinis. Charta ann. 1062. in Tabular. S.
Victoris Massil. : Et in Paxeria supradicti molendini unam piscatoriam.
Charta ann. 1216. ibid. : Concedo quod in fluvio Sorgiæ possis facere Paxeriam
sive reclausam. Tabul. Gellon. : Et ipsi pisces qui capti fuerint in
ipsa Paxeria dividant.Cunctos portus, et cunctas Paxerias, quæ ibidem sunt in
dominio, ad Monachos cedimus. Charta ann. 1250 : Cum piscationes quæ
fiunt a Paxeria pontis inferius, usque ad Paxeriam molendinorum de filo sint nostræ,
etc. Charta ann. 1298. in Regesto Philippi Pulcri. Reg. Franc. ann. 1299. num.
13 : Item in Paxeriis aquæ Garonæ octavam partem, etc. Infra :
Solidos debitos annuatim pro tribus Paxeriis quas tenebant ab eodem in aqua
Garonæ. Vide in Cleia.Certam Paxeriam et ædifficationem lapidum in capite et introitu ejusdem rivuli...
construi... fecisset ; ... prædictamque Paxeriam seu ædifficationem ipsius rivuli
destrui fecerat et amoveri ;... una cum ædifficatione seu Paxeria prædicta
reficietur. Vide supra Passeria.Dedit etiam illis
hominibus qui terram tenuerint, vel ibidem manserint, usuariam in silva, quæ vocatur
Maosta, ad domum ædificandam, ad molendinum faciendum, ad sclusam, ad Passeriam, ad
clausuram ortorum, etc.Item quod possint homines sancti Amantii piscari in ripperia S.
Amantii, exceptis levatis et Paysseriis molendinorum infra aquas.exclusævalvula, Gall.
Ut possitis Paxeriam vestram levare et demittere atque mutare
quotiescumque vobis placuerit. Vide Pausa.Post hoc responsum fuit... quod Bernardus Guadalmari vult mihi
guerram facere pro Paxeria, etc. Quid autem intelligendum voce
Primum
Guillelmus incisionem alvei quam fecerat ita restituat, ut non minus quam antea solebat
usque ad molendinum Bernardi decurrat. Occurrit rursum
Paxeriahac notione in Charta ann. 1322. Locus in
Ichat.
Paxeria, sæpe etiam occurrit in veteribus Tabulis. Pactum initum inter Abbatem Galliacensem et Raymundum Comitem Tolosanum ann. 1231. in Regesto Tolosano :
Item petebat molendina et Praxeriam de ponte, quæ dicebatur ad Ecclesiam
pertinere. Charta alia ann. 1231. ibidem : De censu quem dom. Comes habet
in nautis et piscatoribus Tolosæ. In istis duabus aquis prædictis, ubi possunt ingredi
cum eorum corseriis, excepto deves de Praxeria D. Comitis, quæ Praxeria est ante
Blanhacum, scilicet dum prædicta Praxeria fuerit cledata, et postea dum fuerit
descledata, quod debent et possunt piscare ubicumque voluerint, et deves ipsius Praxeriæ
est de ore carreriæ de orto D. Comitis, etc. Alia ann. 1244. in eodem Regesto
fol. 14 : Praxeriam illam et marguillum, quam et quod habemus in flumine Tarni,
etc. Alia ann. 1236. ibid. fol. 51 : Molendina, et loca molendinorum,
Praxerias, et piscarias, et questas, et toltas, etc. Alia ann. 1350. in Hist.
Turenensi pag. 104 : Piscationum, molendinorum, portuum, Praxeriarum, inibi
existentium.