pecunialiter
Quia vero dictus Admiratus et consiliarii et
comiti ejus male se habuerunt, adeo quod præsumptum fuit eos fuisse proditores, fuerunt
in banno positi et Pecunialiter condemnati. Concil. Palent. ann. 1388. inter
Hispan. tom. 3. pag. 624 : Pro commissis ab eis excessibus vel delictis, non
possint a sæcularibus judicibus
personaliter, aut etiam Pecunialiter condemnari.Quod possint dictos homines suos inquirere, corrigere et punire et facere
condemnari Pecuniariter de adulteriis voluntariis seu sine violentia
perpetratis. Occurrit etiam in Charta Guillelmi de Hala ann. 1289. apud Baluz.
tom. 2. Hist. Arvern. pag. 293.