pedellus
ad vestros, pueri, prostratus pedulos / pedum deosculans plantas
ad vestros, pueri, pedellos corruo, / quibus hec ludicra devotus tribuo
bedellus, Apparitor. Laur. Byzinius de Orig. belli Hussit. ann. 1414. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 126 :
Item Pedelli cum baculis
argenteis 24. Item Pedelli Consistorii 28. etc. Buschius de Reformat. Monast.
apud Leibnit. tom. 2. Script. Brunsvic. pag. 828 : Duxerunt autem me Pedelli, et
super omnes doctores præsentes me locaverunt. Processus de S. Wernhero tom. 2.
April. pag. 715 : Et magna multitudine hominum ad hoc speciatim vocatorum et per
Pedellum secularem citatorum. Vide Bedelli.