pedules
Pedules novos in braccis, quos pedornes dicunt. Cornelius Fronto de
Differentiis vocabulorum : Pedale, mensura est pedis : Pedula vero sub pedibus
præstat utilitatem. Ugutio et Jo. de Janua : Denso cucullo, aptatus Pedulis pedes
operuit. Pœnitentiale Theodori cap. 3 : In Abbatis vero ordinatione
Episcopus debet Missam agere,...... et donet ei baculum et Pedules . Leo IX. PP.
Epist. 1. ad Patriarch. CP. cap. 37 : Namque refutat pes coronam, galeam, et
pileum, caputque sandalia, vel Pedules ad suum non applicat usum. Guigo in Vita
S. Hugonis Episc. Gratianop. n. 30 : Id etiam mandare curavit, ut de caligis
Pedules abscinderet, quatenus præter pedes totus jaceret vestitus.
Pedules limbati, in lib. de Disciplina Scholarium cap. 2. Bulla Innoc. IV. de
Instit. Clarissarum : Omnes infirmæ habeant Pedules laneos, et sipotest fieri,
soleatos, quos cum necesse eis fuerit, in pedibus habeant, atque portent. Regula
earumdem cap. 8 : Quæ indigent, Pediolis laneis, et culcitris uti possint.
Statuta Ordinis Cartusiensis : Ad vestitum autem duo cilicia.... 2. paria
caligarum, 3. paria Pedulium,... sotulares diurnos et nocturnos. Adde Ulpianum
leg. 25. D. de Auro, argento, etc. (34, 2.) Addit. 1. ad Capit. Caroli M. cap. 22. Regulam
S. Benedicti cap. 55. Regulam S. Isidori cap. 13. Regulam S. Fructuosi cap. 4. Udalricum
lib. 3. Consuet. Cluniac. cap. 11. Vitam Christiani Mon. in prolegom. pag. 66. Gregor.
Tur. in Vitis Patrum in Nicetio Lugd. Episc. Vitam S. Gilberti Sempringhamensis ex
Capgravio n. 6. Capit. Theodori Cantuar. Archiep. cap. 3. Bernardum Priorem Portarum Ep.
3. Ordericum Vital. lib. 6. pag. 601. Nomasticum Cisterciense pag. 354. Joan. Villaneum
lib. 2. cap. 7. Cujacium lib. 5. Observat. c. 11. Salmasium ad Lampridium, præterea
Haeftenum lib. 5. Disquisit. Monast. tract. 2. Ex quibus emendandus auctor Vitæ B. Rogerii
Abb. Ellantii n. 12. apud Bollandum tom. 1. ubi perperam pedales, pro
pedulesirrepsit.
Quando et quoties tunicas et scapularia,
caligas et pedulia... de novo recipient, etc.