pere
Si quis autem contra primarium
pugnaverit, in placito emendet secundum pretium sui ipsius, quod Angli Pere et Pite
dicunt, et solvat primario quadraginta solidos. Ubi observat Spelmannus mendum
esse ex imperitia Saxonicorum characterum et idiomatis ; w enim Saxonicum pro pRomano legit scriptor ; et perinde Pere et Pite pro were et wite. Vide Wera.