perlucrum
Statuimus, quod capitanei districtuum tenentur et debent exequi omnia Perlucra
contra omnes sui districtus subditos. Eædem ex Collectione Prilusii pag. 243 :
Capitaneus..... cum parte victore rem judicatam seu Perlucra in scripto sibi
repræsentata..... ad bona partis jure convictæ diriget, et præsertim ad talia bona super
quibus Perlucra censentur esse jure obtenta. Et pag. 244 : Tam in
Perlucris, quam in vadio intromissionem dando, juxta continentiam vadii et
Perlucrorum. Rursum pag. 247 : Si in lucro condemnatus, rei judicatæ non
curat satisfacere, tunc concitatur ad satisfactionem Perlucris et
pœnis.