pernae
vulgo procellæ de montibus, dicuntur.
Appellantur et Pernæ concharum
generis circa Ponticas insulas frequentissimæ : stant velut suillo crure longo in arena
defixæ, hiantesque. Chron. Casin. lib. 3. cap. ult. Coppetellæ de Pernis 3.id est, de conchis istis. Vulgo
nacre de perles. Ita vero Latinis dictæ conchæ marinæ, e quibus colliguntur margaritæ, seu uniones, quos inde
perlasvocamus, quasi
pernulas.
Quod nullus, sive vir, sive mulier.... audeat portare in
vestibus, quas induerit, aliquam frisaturam de Pernis, etc. Ibid. cap. 107 :
Liceat in hujusmodi mantello posse fieri coxellos de auro filato, vel seta
absque Pernis.Mitram unam cum smalto, auro et argento
lapidibus et Pernis ornatam. Infra : Item parvum chirothecarium de seta
alba cum smaltis Impernatis.