pertinentiae
Civitates autem fines dicimus, qui Pertinentias suas longe lateque
concludunt. Galli Aqua et alia
necessaria predictis animalibus per omnes Pertinentias et laborantias civitatis
predicte. Nicolaus de Jamsilla de Gestis Friderici II. Imperatoris apud
Murator. tom. 8. col. 513 : Comitatum Alesinæ ac honorem montis S. Angeli, qui
erat ejusdem Principis Pertinentiæ a summo Pontifice..... obtinuerat sibi
concedi. Chron. Farfense apud eumdem Murat. tom. 2. part. 2. col. 556 :
Otto filius Octaviani donavit atque confirmavit in hoc monasterio terras et
vineas... juxta Pertinentiam de Spongia. Adde col. 598. Vide
Pertinementum.