petilio
Petillarius, qui eas operatur. Charta Edwardi III. Reg. Angl. ann. 1372. apud Rymerum tom. 6. pag. 749 :
Nec non duodecim arcubus,
viginti quinque cornubus, et viginti et quatuor sagittis vocatis Brodarwes, quatuor
duodenis Petiliorum , videlicet Boltes. Charta Richardi II. Regis Angl. ann.
1383. apud eumdem tom. 7. pag. 415 : Unam garbam sagittarum largarum, unam garbam
sagittarum parvarum, unam garbam parvorum Petilionum volatilium.... cum pannis, equis,
sellis, arcubus, sagittis, Petilionibus , etc. Charta Edwardi IV. Reg. Angl. ann.
1474. apud eumdem tom. 11. pag. 838 : Quod nullus Petillarius aliquod genus
Petillarum , nisi solummodo sagittas vocatas Shefe Arowes, faciant quoque modo, et quod
Petillarii illi sagittas, ac omnes et singuli artifices sive operarii arcuum,
etc.