petroleus
Oleum Petroleum, Quod inter petras seu rupes effluit. Chron. Tegerns. apud Oefelium tom. 1. Script. rer. Boicar. pag. 631. col. 2 :
Ex
opposito capellæ jam dictæ reperta est per fratres vena olei Petrolei , jam per xl. fere
annos manans, quo liniti præsertim paralitici et contracti pristinæ sanitati sunt plures
restituti. Vide Petroleia fons.