phitones
Pythones, Pythone spiritu afflati. Charta Henrici IV. Reg. Angl. ann. 1406. apud Rymer. tom. 8. pag. 427 :
Quia datum est nobis intelligi quod quamplures
sortilegi, magici, incantatores, nigromantici, divinatores, arioli, Phitones.
Occurrit præterea in Capitul. incerti anni Caroli Magni num. 40.Pythonissa, in Epist. Innocentii PP. III. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 463 :
In animæ tuæ periculum detinens Phitonissam,
excommunicatos defendis et usurarios atque Ecclesiæ inimicos. HincPythonizare. Vide in hac voce.