phrygium
phrўgĭum, ĭī, n. , le bonnet phrygien : Schol. Juv. 6, 516.
Obtulit similiter S. Benedicto planetam purpuream, aureis
Phrygiis, mensium 12. signa in se habentibus, ornatam. Lib. 3. cap. 57 :
Planetam purpuream cum Phryso et cum aquila ex margaritis contexta.
Illic argentum, aurum,
margaritæ, mire fabricata Phrygia latissima, fulcimenta vestium
serica.Regnumappellant Scriptores, quo in solennibus ceremoniis utitur, quodque a Constantino Mag. Silvestro PP. concessum aiunt.
Tiara, est
Phrygium, quod dicunt. Arnoldus Abbas Bonæ-vallis de 7. Verbis Domini :
Hac (thyara) etiam minores Sacerdotes utebantur, eratque byssina,
circundata coronula aurea, opere textili facta, sicut hodie Phrygium mitris nostrorum
Pontificum plerumque consuitur. Charta donationis Constantini Magni apud
Anastasium Biblioth. : Deinde diadema, videlicet coronam capitis nominis nostri,
simulque Phrygium, nec non et superhumerale, etc. Calistus II. PP. in Epist. ad
Stephanum Camerar. Legat. Sed. Apost. : Et Frigii quidem corona capiti nostro
imposita, gaudentes exultantesque per viam sacram ad Lateranense palatium usque solenni
ritu nos prosecuti sunt. Chronicon Mauriniacense lib. 2 : Ibique Romani
Pontificis, ac ut sibi consuetudinis est in sacris magnisque festivitatibus, Frigio
coronatus,... ad Ecclesiam matricem pervenit. Sugerius in Ludovico VI. Rege, de
Alexandro PP. : Cumque Turonis apud S. Martinum, ut mos est Romanis, Frigium
ferens, Lætare Hierusalem celebrasset. Et infra, de Callisto II : Ibique
more Romano seipsos præparantes multo et mirabili ornatu, circundantes capiti ejus
Frigium, ornamentum imperiale instar galeæ circulo aureo circuncinnatum,
imponunt. Joan. Sarisberiensis lib. 8. Policrat. cap. 23. de Adriano PP. :
Spinosam dicit Cathedram Romani Pontificis, in tantum acutissimis usquequaque
consertam aculeis, tantæque molis, ut robustissimos premat, terat, et comminuat humeros.
Coronam et Phrygium clara merito videri, quoniam ignea sunt, etc.
Romæ itaque Bonifacius Frigii regnive corona festive
redimitus.
Tunc Senior Levita manu diadema venustum
Imperii signum, pavonis cortice candens
Pennarum intexto, gemmis radiantibus auro,
Vallatum in gyro, cui summo in vertice carbo
Evomit et cubito gemmarum maxima flammas,
Imposuit capiti, spheræ cubitique figuram,
Accipiens Phrygium, lapidem fulgoris inanem
Quondam, sed nivei plenum candoris acuto
Vertice contentum gemma, nunc temporis auctum :
Hæc Romana tenens quondam fastigia Cæsar
Constantinus apex statuit, tum primus in orbe
Fonte sacro purgatus herus, propriis sibi Regnum
Seu Phrygium manibus Silvestri in vertice pressit.
Ex qua sane PhrygiiPontificii descriptione colligi potest, similis fuisse figuræ, qua Constantini M.
Camelaucium, de quo pluribus egimus in Dissert. 24. ad Joinvillam pag. 291.