pifli
Hos nostra Germania Catharos, Flandria
Piphles, Galli Texerant, ab usu texendi appellat,... quia veram fidem
Christi, verum cultum Christi non alibi esse dicunt, nisi in conventiculis suis, quæ
habent in cellariis et textrinis, et in hujusmodi subterraneis domibus. Chr.
Abb. S. Medardi ann. 1236 : Hæreticorum maxima multitudo, quos quidam vocabant
Bulgaros, alii Piflos, per diversas civitates et castella Franciæ, etc. Etiamnum
Pifres, vocamus gulosos, qui largioribus epulis indulgent.
De Piphilis. Quoniam impurissima Manichæorum secta tergiversatione
lubrica sub specie religionis apud imperitissimos se occultans, simplicium animas
perditum ire molitur, et per abjectissimos textores, qui sæpe de loco fugiunt ad locum,
nominaque commutarunt, captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis... conjugium quod a
Domino institutum sanctumque est, ut quasi puriores mundioresque valeant apparere,
impudenter damnant, et tamen in suggillatione mendacissimæ simulationis feminarum etiam
consanguinearum contubernia affectant et frequentant.... Majores vero quibus alii
seducuntur, si confessi fuerint vel convicti, carcere perpetuo, nisi gravius aliquid
mihi eis fieri debere visum fuerit, recludentur. Sequaces itidem confessi vel convicti,
his exceptis qui ab eis seducti correptique facile resipiscant, ferro calido frontem et
facies signati pellantur.