pisalis
Hæc inter etiam plurima cætera, quæ in dormitorio servanda, sunt breviter
dicta,... in Piselo vero, tempore, quando illo uti necesse est, eadem pene in omnibus,
excepto quod ad dormiendum pertinet, cautela et honestas servanda est, quæ de dormitorio
diximus ; et si forte quædam ad eandem domum specialiter pertineant, ut est de pannis
infusis qui suspenduntur, de pigritantibus et somnolentis, et propter caloris suavitatem
minus attente legentibus, etc. Ex quibus, pisaliset
piselumvidetur fuisse quod Zelandi
Piiseeldicunt, vestiarium seu vestiaria theca : quod præterea firmat Charta ann. 803 : apud Ughell. in Episc. Veronensibus :
De
vestimentis, quæ de Pisele veniunt, vel gynecio, decimam partem. Acta Murensis
Monasterii pag. 9 : Cœpit inde vir venerabilis Reginboldus cellam ordinare et
construere ; ædificavitque primum dormitorium, subtus autem Pisalem, congruaque habitacula alia fratribus constituit, et sic fundavit Monasterium.
Vox autem formata ex Latino Pensile, i. locus, in quo
pensatrahunt mulieres,
Gynæcium. Vide supra in hac postrema voce. Frisiis,
Piisel, culinam sonat.
Pisalipræest intelligas. Consuetudin. MSS. Eccles. Colon. ex Biblioth. Eccles. Atrebat. :
Cuilibet vicario datur 1. den.
dormitorio dantur 4. den. Pysali dantur 11. den. cellerario vini 1.
den.