Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

pitto

PITTO
. Caput. 72. Legis Salicæ ex Cod. Regio, apud Steph. Baluzium : Si quis Pitto alterius excusserit invitu stricto, 120. denariis, qui faciunt solidos 3. culpabilis judicetur. Paulo aliter in Codice Pithœano apud eumdem tom. 2. pag. 989 : Si quis alterum Pitto excusserit, Malb. Vuistritto sunt den. 120. qui faciunt, etc.
Utrumque emendat Eccardus in Notis ad huncce titulum, censetque legendum widu snitto, quod salicis excussionem seu incisionem significat quæ eo gravius puniebatur, quia magnus salicum usus est in sepibus conficiendis. Est autem a Saxon. wide, salix, et Sniden, incidere, excutere. Hinc Gloss. Ratisbon. Salix, wida ; unde witus, primum, exin pittus corrupte natum existimat vir eruditus. Pittus legitur tit. 32. cap. 9. ejusdem Leg. Salicæ edit. Baluz. : Si quis compari suo Pittum excusserit, etc.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list