plateola
Sunt igitur aliqui,
qui dimittunt (hoc studium) ad tertiam partem, aliqui tamen ad medietatem,
et sunt plures, qui non dimittunt nisi ubi in fine dicitur Plateola. Unde
colligitur, hanc vocem, quæ habetur in Notis Tyronis pag. 194. ultimam fuisse in Codice
hujus Notarii.Platea, Locus vacuus. Charta ann. 1232. ex Tabul. S. Autberti Camerac. :
Quamdam Plateolam, ubi domus Gossemare consistebat, quæ
diruta fuerat pro gravi excessu ipsius,.... contulimus.