platta
Item omnis presbyter
cum Platta et in ornatu vel superpellicio divina peragens, aut Missam ritu consueto
celebrans, est sicut illa meretrix ..... Sed Missa est ad instar Christi et
Apostolorum cum barbis et sine Platta in communi veste et sine altari, in quocumque
loco contigerit, celebranda.Blatta.
Blatta. Vide in hac voce. Hariulfus in Vita S. Angilberti sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 116 :
Insuper
donavimus ibi.... casulas de pallio xxx. de purpura x. de storace
vi. de pisce i. de Platta xv. de cendato
v. Anastasius in Gregorio IV. PP. apud Murator. tom. 3. pag. 223 :
Pari modo et in titulo Æmilianæ obtulit vestem de fundato habentem
aquilas, et periclysin de Platta Byzantea. Habetur infra
Blatta.
Plata, Placta. Vide in his vocibus. Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. III. pag. 608 :
Arma vero defensibilia intelligimus esse panceriam sive
coritum cum manicis vel sine manicis, gamberias, maleatam, cerveleriam sive bacilitum,
braçarolam sive rotellam sive tavolatium, collarium et guantos de ferro, et lamnas sive
Plattas ferreas.