plebotomare
Phlebotomare, Venam secare. Vide in Phlebotomum. Chron. Sublac. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 1040 :
Post hæc, ut audivi
a majoribus nostris, jussu dominorum illorum Plebotomati sunt oculi ejus et cœcus factus
est (Petrus abbas). Inter varias excœcandi rationes, hæc fuit in usu, ut
scilicet scalpello oculi percuterentur. Vide in Abacinare.