plenaria
plenaria securitas,
Exactores tributorum Plenarias, vel
securitates, sive apochas pensitantibus faciant, etc. Ubi in Græco textu Nov.
128 : ϓπὲρ δὲ τῶν δημοσίων συντελειῶν τὰς ἀποχὰς ἤτοι ἀμεριμνίας,
μερικάς τε καὶ πληναρίας, πᾶσι τρόποις παρὰ τῶν τὰ δημόσια ὑποδεχομενων γίνεσθαι
διορίζομεν. S. Augustinus in Psal. 61 : Nam quisque pro modulo nostro
exsolvimus, quod debemus, et pro posse virium nostrarum, quasi canonem passionum
inferimus. Parata vero Plenaria passionum omnium non erit, nisi cum sæculum finitum
fuerit. Diurnus Romanus cap. 6. tit. 20 : Unde amplissima vobis
hæredibusque vestris cautela, Plenariam securitatem duximus
muniendam.Et
fuit tam magna Plenaria fluminis, quod bladum repositum prope flumen arripuit aqua, et
devastavit molendina rotaria... Fulginates videntes tam magnam Plenariam, exiverunt per
portam Contrastanghæ ; et quum venissent in campo juxta S. Catherinam veterem, Plenaria
incœpit minuere, etc.