Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

pluslaib

PLUSLAIB
. Lex Longobard. lib. 1. tit. 8. § 24. Roth. 125. : Si battiderit, aut percusserit, pro una ferita, id est Pluslaib, si vulnus aut livor apparuerit, componat, etc. Tit. 9. § 3. Roth. 14. : Et si spolia de ipso mortuo tulerit, id est Pluslaib, componat, etc. Plodreboth, ex Cod. MS. Estensi, apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 19. Pulisclagi, ex Cod. Mutin. ibid. pag. 24. Pulslahi, ex Edit. Heroldi tit. 43. § 30. Vox formata, inquit Lindenbrogius, ex German. bloss, nudum, et laib, corpus. Apud Rothar. cap. 125. legendum videtur Pulslahi vel Pulisclag, Ictus quo tuber enascitur, uti interpretatur Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 630. Capite vero 14. Roth. variantes lectiones proferunt plodraboth et pertub, Heroldus proraub, Glossarium Cavense Ploderaub i. e. spolia demortuorum. Raub est Spolia, Blôt Sanguis, unde hoc genus criminis, quo quis eum quem occiderat spoliabat spolia sanguinis eo dictum esse opino, ut internosceretur ab alio quo qui hominem mortuum invenerat eum expoliabat, quod Rhairaub dicitur in Leg. Roth. cap. 16. qua voce postea utrumque genus significabant. Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 635.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list