polyandrum
Antiquus in his regionibus in Ecclesia sepeliendorum mortuorum
usus fuit, et plerumque loca divino cultui mancipata, et ad offerendas Deo ostias
præparata, cœmeteria sive Polyandria facta sunt. Vide Alcuinum Poëm. 238.Cui scilicet prudenti viro et si natura debitæ mortis extinxit corpusculum,
fulget tamen viventium miraculorum Polyandro.
Et si naturæ debito mors exstinxit corpusculum, fulgent tamen viventia miracula
Polyandro.Decem
librarum pondere vas direxit argenteum ad Polyandrum S. Pontificis exornandum.
Occurrit utraque, sed crebrius postrema notione, apud Aimoinum lib. 2. de Miracul. S.
Germani Episc. Parisiensis cap. 4. Theodericum Monachum de Invent. S. Celsi Episcopi
Trevir. cap. 2. num. 12. Ordericum Vitalem pag. 469. 557. 623. Miræum in Diplom. Belg.
pag. 69. in Vita Lietberti Episc. Camerac. cap. 46. in Vita S. Leufredi cap. 23. in Vita
S. Viventii Presb. cap. 7. S. Probatii Presb. num. 8. in libro Miraculor. S. Mauri Abbat.
cap. ult. apud Thietfridum lib. 4. c. 6. etc. At queritur S. Asterius orat. extrema in SS.
Martyres, quod Anomæi hæretici πολυάνδριά τε καὶ τάφους, τὰς κοιμήσεις αὐτῶν, quasi per contumeliam appellarent.Ubi cadavera ponuntur. Græcum. Gloss. Isid. Leg.
poliandrumvel
poliandrium, ut passim occurrit. Charta Eberhardi Salisburg. Episc. ann. 1160. apud Hansiz. tom. 2. Germ. Sacræ pag. 261 :
Parochiam totam... dedicavimus et
baptismalem constituimus, atriumque ejus Poliandrum fecimus.