polyptychum
anno ab Incarnatione Domini mxij indictione x caraxatum est hoc polipticum, et signaculo crucis insignitum
Edicta quoque publica de possessionibus ejusdem Monasterii in cunctis
scriptis, vel Polypticis , vetusto stilo et calamo editis, nomen ipsius B. Sulpitii
continent.Ut illi coloni tam fiscales,
quam et Ecclesiastici, qui sicut et in Polypticis continentur, et ipsi non denegant
carropera et manopera, etc.Quod hac, ut dicitur, excusatione
facere distulit, (id est reddere donationem factam Ecclesiæ) quia notitia
ejusdem donationis non esset de Polyptycis caraxata. Id est, in
Polyptycharelata. Joan. Diaconus lib. 1. Vitæ ejusdem Gregorii M. cap. 24 :
Cunctorum patrimoniorum prædiorumque reditus ex Gelasiano
Polyptycho, cujus nimirum studiosissimus videbatur, adæravit,
etc. Occurrit rursum mox infra. Fulcuinus de Gestis Abbatum Lobiensium :
Reditus villarum nostrarum describere jussit, quod Polyptychum vocant.In Pollegiticis tamen et Plenariis
sanctæ matris Ecclesiæ hactenus pleniter reperiuntur insertæ.Marcus referendarius, qui
hanc descriptionem faciebat, secum omnes Polepticos ferens, Kalendas Martias a
Limodicinis interfectus est, et omnes Poleptici incendiis sunt concremati.polyptychum, eadem notione. Marculfus lib. 1. form. 19 :
Præcipientes ergo jubemus, ut si memoratus ille de capite suo bene ingenuus esse
videtur, et in Puletico publico censitus non est, licentiam habeat comam capitis sui
tonsurare.
Poleptico, in edit. Baluziana.
Duæ siquidem Ecclesiæ, ut in antiquissimis Turonicæ ecclesiæ invenimus Polegiis,
longe ante Gregorii præsulatum fabricatæ fuerant.Omnia ornamenta ecclesiastica, cum
armario et Apostolicorum privilegiis, et Episcoporum decretis, et chartarum rerum
ecclesiasticarum instrumentis atque scriptis, vulgo Pulegiis nominatis, flamma
consumpsit..... Ne institutio antiqua et redditus villarum atque census earum prorsus
ignorando aboleretur, ad communem utilitatem præsentium et futurorum solerti indagatione
hoc Pulegium super res canonicorum condere operæ pretium duxerunt. Pulegium autem, ut
mihi videtur, nil aliud significat, aut latialiter sonat, quam publica lex, vel
popularis lex. Si quis rectius hoc commentatus fuerit, ego Saravardus cancellarius
jussis præceptorum meorum optemperans, qui huic operi me præfecerunt, intellectui ejus
humiliter concedo.Sicut ipsæ Ecclesiæ nominatim designantur in Polegio Synodali. Alia
Teotolonis Archiepisc. Turon. ann. 933. apud Sammarthanos : Sicut antiqui homines
asse ruerunt, et in Polegio nostræ matris Ecclesiæ reperit, ita hic inserui.Et ipsum Poleticum ipse Episcopus in ipsorum præsentia ibidem ostendit ad
relegendum, etc. Baldricus lib. 1. Chron. Cameracens. cap. 53 : Episcopus
divino consilio usus, Poleticum, quod adhuc in eadem Ecclesia reservatur, scripsit.
Ego Thomas Episcopus exemplavi illud Poleticum de aliis vetustissimis cartulis,
quas inveni in cartulario S. Vincentii.Libri politici , apud Abbon. Floriac. in Epist.
pag. 418.Diptychum. Hanc porro vocem ab Italia manasse vir doctus affirmat, ubi epistolas suas ad amasias pullorum gallinaceorum alvo inclusas mittebant interdum ipsi amasii, qua parentes ac custodes fallerent. Fides penes eum sit.