populare
Laudamus vobis dilectis... ut ibi Populetis et
habitetis. Charta Regis Alarici ex Tabulario S. Joannis Pennensis apud Bivarium
ad Chron. Maximi : Hæc est carta populationis duarum villarum Nove et Ardanis, quas
Populari fecit Rex in termino S. Juliani de Navasal. Lucas Tudensis æra 776 :
Eo quoque tempore Populavit Asturias, etc. alias autem civitates vastavit, quia
illas non potuit Populare. Vetus Nomenclatura urbium Hispaniæ : Tunc
temporis Populavit Rodericus Comes Amajam, etc.
Brusseltom. 1. de Usu feud. pag. 68 :
Item ordinatum est quod Judæi
vadant ad antiquas judærias ad morandum, exceptis illis qui Populant judæriam
Navarreriæ Pampilon. Civitas Populabatur, construebantur ecclesiæ ædificia,
etc. in Epist. J. Episc. Accon. ad Honorium III. PP. tom. 8. Spicil. Acher. pag.
378. Adde Murator. tom. 3. pag. 445.Me obligo.... ad dandum vobis viginti paria boum,
cum necessariis eorum ad Populandum agriculturam usque ad annum, et vitalia ad
custodiendum castrum et caveas memoratas. Vide Populatus.