postillae
post illa verba, quod hæc subinde efferrent Magistri, qui ejusmodi notas suis discipulis dictabant : nisi nomen mutuatæ fuerint a voce
Posta, quæ paginam denotat, uti supra observatum. Nicolaus Trivettus in Chron. ann. 1228. de Stephano Archiep. Cantuariensi :
Hic super Bibliam Postillas fecit, et eam
per capitula, quibus nunc utuntur moderni, distinxit. Idem ann. 1238. de
Alexandro Cestrensi Episcopo : Super Psalterium Postillas scripsit. Eadem
tradit de Roberto Bacum Dominicano sub ann. 1240. Titulus Homiliarii Pauli Diaconi, in
Analectis viri eruditissimi Joannis Mabillonii tom. 1. pag. 27 : Opus præclarum
omnium homeliarum et Postillarum venerabilium ac egregiorum Doctorum, Gregorii,
Augustini, etc. Vita Joannis XXII. PP. : Condemnavit in Consistorio
quodam pestiferam Postillam fratris Petri Joannis de Serinhano continentem dogma
pestiferum, etc.
Lyrani Postillatio, apud Cyprian. in Catal. Cod. MSS. Bibl. Goth. edit. 1714. pag. 4.
Hic jacet Fr. Nicolaus de Lyra sacræ Theologiæ venerabilis
Doctor, cujus vita et doctrinæ fama diffusa est per diversa mundi climata. Postillavit
enim Biblia ad litteram, a principio usque ad finem, etc. Obiit an. D. 1340.
Vita Benedicti XII. PP. pag. 62. de eodem Lyrano : Qui totam Bibliam
profundissime et subtilissime Postillavit. Nicol. Trivettus ann. 1243. de Hugone
de Vienna Cardinali : Hic doctrina sana et perlucida totam Bibliam
Postillavit. Knyghton de Hugone Cardinali Dominicano : Totam Bibliam
Postillavit. Hinc vox practicis nostris familiaris, Apostiller, scriptum notulis dilucidare, illustrare.
postillas. Obituar. MS. Sorbonæ :
Dedit
Postillarium de Lira super totam Bibliam.postillasscribit. Brevis Hist. Ordinis Prædicat. apud Marten. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 355 :
Hic (Innocentius IV.) primo anno sui
pontificatus fecit primum Cardinalem Ordinis fratrum Prædicatorum fr. Hugonem de S.
Theodorico Provincialem Franciæ, qui fuit primus Postillator totius Bibliæ, et eam tam
excellenter Postillavit, quod hucusque parem non habuit.