potirium
Hæc autem..... quoddam
Potirium miscere edocta fuit a Beata Wiborada contra ejus consuetudinariam
infirmitatem. Ubi forte legendumPotitium, potatio, vel confectio ex
vino et herbis, medicina quæ potatur. Burchardus de Casibus S. Galli cap. 22 :
Accipiatis pro antidoto quadringentas argenti marcas : credo enim quia
receptatione talis Potitii a tertianis febribus poteritis continuo
liberari.