Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

praecincta

PRAECINCTA
,
Præcinctum
, Ambitus, fines ac limites, intra quos locus quispiam præcingitur, concluditur. Vita S. Frontonii in Vitis Patrum n. 8 : Et abierunt per viam juxta Præcinctum montis, euntes soli. Ubi quædam editiones habent præcinctorium. Charta Vindiciani Episcopi Cameracensis apud Miræum in Diplomat. Belg. lib. 1. cap. 5 : Non aliquis præsumat in his, quæ diximus, aut in villis inibi pertinentibus Præcinctam habentibus, inferre aliquam molestiam, etc. Charta Henrici Imper. ann. 1101. in Hist. Lobiensi lib. 9. pag. 400 : Ambitum quoque Monasterii, quem Præcinctum vocant, sicut ab eodem Imperatore Ottone determinatus est, nos quoque concedimus, ut sint undique termini, rivulus videlicet, etc. Charta Philippi Regis Franc. ann. 1065. ex Tabulario S. Petri Hasnoniensis : Supplicaverunt, ut Præcinctum parochiæ totius villæ Hasnoniensis.... ab omni exactione absolutum firmaremus. Charta Guidonis Comit. Flandr. ann. 1257. in Tabul. S. Barthol. Betun. : Habent infra Præcinctum territorii, dominii ac feodi nostri, etc. Vide Procinctus 2.
PRAECINCTA
, Gravida, prægnans, Gall. Enceinte. Charta prior. S. Eutrop. Sancton. in Chartul. Cluniac. : Quædam vilis muliercula veniens in nostra præsentia, quendam filiolum suum secum adducens, dicens et afferens quod filium suum, quem secum adduxerat, Willermus sacrista de Ronsenac genuerat, et de alio, de quo ipsa erat Præcincta, ipsam imprægnaverat, etc. Vide supra Incincta.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list