pretiosa
Primamvocamus, dicitur. Bulla Urbani V. PP. apud Soresinum de Capit. SS. Petri et Pauli pag. 8. ex Macr. Hierolex :
Quatenus omni die post Primam et Pretiosa teneantur omnes, etc. Ibidem
pag. 9 : Quatenus post mortem D. N. Papæ post Pretiosa, statim loco prædictorum
teneantur cantare De profundis, etc. Ab hoc versiculo.
Domine Deus omnipotens, qui ad principium hujus diei, etc.
procedebant, in eo Martyrologium, Excerpta Canonum et Necrologium lecturi. Ordo MS.
Benedictionum et precum Eccles. Remens. fol. 10. et seqq. : Quotidie vero in dicto
loco Pretiosa, post Primam hebdomadarius cum pueris chori cantant laudes quæ sunt post
Primam, incipiendo a Pretiosa ita. Primo puer cantat Jube, etc. sacerdos dicat, Divinum auxilium maneat semper vobiscum.
R. Amen.
Tunc legat puer
in Martyrologio ; quo finito cantat sacerdos, Isti et omnes sancti justi et electi
Dei intercedant et orent pro nobis peccatoribus apud altissimum Deum nostrum ut nos
mereamur ab eo adjuvari, exaudiri et salvari, qui in Trinitate perfecta vivit et regnat,
etc. usque, Sit nomen Domini benedictum,
pueri: Ex hoc nunc et usque in sæculum :
Tunc puer legat in libro qui continet excerpta Canonum sacrorum ad
institutionem vitæ melioris quorundam ecclesiasticorum, et postea in libro obituum : cum
autem dixerit, et alii plures, sacerdos dicat, Requiescant in pace ;
pueri, Amen.
Postea redeundo ad ecclesiam sacerdos incipit Psalmum De
profundis cum precibus consuetis. Si quid vero corrigendum et emendandum occurrebat, eodem in loco id propositum factumque colligitur ex Actis Capituli Remensis ann. 1355.
de correctione in Pretiosa facienda. Ex quibus effici potest locum hunc a Capitulo, ut apud Monachos, minime fuisse distinctum, nisi aliunde constaret in Ecclesia Remensi ab antiquis
Pretiosa, ut etiamnum fit, dictum fuisse in loco qui nunc major
sacristianuncupatur.