Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

primissarius

PRIMISSARIUS
, Idem qui Primitiarius, de qua voce infra. Synodus Augustensis ann. 1540. celebrata : Capellani et Primissarii Rectoribus aut Plebanis suis debitam reverentiam exhibeant. Vox, ut videtur, deducta ex Primicerius.
Nequaquam ; is quippe intelligendus, qui primam horis matutinis celebrat missam ; quod ex ejus cum capellanis associatione facile eruitur. Id præterea probat Charta ann. 1454. apud Oefelium tom. 2. Script. rer. Boicar. pag. 237. col. 2 : Unam Primissariam... mane in aurora per ydoneum sacerdotem quotidie celebrandam, etc. Premissarius, Germ. Frumesser, in Necrol. S. Aurel. Argent. ad iv. Non. Febr. Vide Promisarii. Statut. Eccles. Pinguensis in Würdtwein. Subsid. Diplom. tom. 2. pag. 381 : Et sciendum quod quamvis in adjunctis olim novissimis vicariis ultimus eorumdem, ut in principio præsentis libri narratur, in Primissarium ecclesiæ pro expeditione primæ missæ in diluculo ante solis ortum pro laboratoribus et viatoribus campestribus ac advenis et peregrinis quotidie celebrandæ, salvis dominicis ac in choro et in foro diebus celebribus, fuit institutus, nos considerantes, etc.... vicarium.... Primissario prædicto ad perficiendam primam missam diximus adjungendum, sic quod ipsi ambo, etc.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list