Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

processores

PROCESSORES
, Qui ex processione sunt et in ea cum cæteris procedunt. Ordo Romanus : Post Episcopum Presbyteri, deinde Monachi, deinde Schola, deinde omnes Processores, et Mansionarii, et intrant in Secretarium. Alibi : Suntque ibi parati Processores, Acolyti duo cum candelabris, etc. Rursum : Procedat Episcopus sicut mos est solennibus diebus ad Missam cum Processoribus suis.
Processores ii potissimum nuncupati videntur, qui in processionibus ea deferunt, quæ in iis deferri solent ; qua notione vocem Processio usurpari diximus supra. Id præterea firmat Pontificale Eccles. Bisunt. apud Marten. de ant. Eccl. discipl. pag. 311. ubi de ablutione pedum in Cœna Domini : Diaconus autem præparat se sicut in diebus festis, tam ipse quam cæteri Processores cum candelabris et thuribulis, et veniens capitulum legat Evangelium. Vide Procedentes.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list