prostrati
Quod dixit confundere, ostendit post confusionis confusionem, id est post peccati
opus, debere quenquam erubescere, et pro admissis sceleribus verecundam frontem humi
Prostratum devergere, pro eo quod dignum confusionis perpetraverit opus.
Egbertus Archiep. Eborac. in Pœnitentiali pag. 19 : Ordo agentibus publicam
pœnitentiam. Suscipit eum feria quarta mane in capite Quadragesimæ, et cooperit eum
cilicio, orat pro eo, et includit usque ad cœnam Domini, qui eodem die præsentatur in
gremio Ecclesiæ, et Prostrato eo omni corpore in terra, dat orationem Pontifex super eum
ad reconciliandum in quinta Feria cœna Domini. Theodorus Archiep. Cantuariensis
in Capitul. cap. 11. de Pœnitentibus : In Capite Quadragesimæ omnes pœnitentes, qui
publicam suscipiunt aut susceperunt pœnitentiam, ante fores Ecclesiæ se repræsentent
Episcopo, sacco induti, vultibus in terram Prostratis, reos se esse ipso habitu et vultu
proclamantes, etc. Chrodegangus in Regula Canonicorum Metensium cap. 13. de
gravioribus Canonicorum culpis : Egressus de carcere, si Episcopo, vel qui sub eo
sunt, visum fuerit, agat adhuc publicam pœnitentiam : id est suspendatur ab oratorio
simul et Missa : et omnibus Canonicis horis veniat ante ostium Ecclesiæ, ubi Prior
jusserit, jacens Prostratus omni corpore ante ipsum limen Ecclesiæ, usque dum
ingrediuntur omnes, et postea erigat se, et stet foras Ecclesiam ante ipsum ostium,
impleat ibi officium suum in quantum potest. Egredientibus de Ecclesia similiter
Prostratus jaceat, usque dum omnes egrediantur foras : et jacens vel
stans ante ipsum limen, cum nullo homine loquatur. Ex quo quidem loco, et ex
lib. 5. Capitul. c. 136. novæ edit. satis apparet Prostratus sepelirivoluerit Pipinus Rex, Martelli parentis peccatorum expiandorum causa. Sugerius lib. de Administr. sua cap. 25. de Carolo M. :
Quia
pater suus Pipinus Imperator extra in introitu valvarum pro peccatis patris sui Karoli
Martelli prostratum se sepeliri, non supinum fecerat, etc. Vide S. Hieronym.
Epist. 30. cap. 1. sub fin. et in v. Reconciliatio.