pullani
Poulains.
Dederunt fratribus
nominatis (Grandimontensibus) sexaginta solidos in Pullanis de S. Prisco
percipiendos pro vestimentis eorum.Decimas vini, vitulorum, Pullanorum, agnorum, porcellorum, etc.
Compotus Ballivor. Fr. ann. 1250 : Expensæ pro custodia Pullanorum Domini
Regis. Alius ann. 1251 : Petrus de Chambliaco et Petrus Rufus custodes
Pullanorum. In Monastico Anglic. tom. 1. pag. 321 : Dono etiam prædictis
Monachis decimas Pullanorum meorum, et vitulorum, et agnorum, etc.
Duo Pullani fœmini, in Computo
De viii. sol.
receptis de uno Pullano vendito, in alio Computo ann. 1425. ibid. pag. 571.
Vide Poledrus.Dicuntur, qui de
patre Francigena et matre Syriana, vel de patre Syriano et matre Francigena generati
erant. Scilicet apud nostros in regno Hierosolymitano. Willelmus Neubrigensis
lib. 3. cap. 15 : Ipsius quoque terræ novi indigenæ, quos Pullanos vocabant,
Saracenorum inferti vicinia, non multum ab eis fide vel moribus discrepabant, atque
inter Christianos et Saracenos tanquam quidam neutri esse videbantur. Hinc non
semel in eos gravius insurgunt Jacobus de Vitriaco in Histor. Orientali cap. 67. 72. et
Sanutus lib. 3. part. 8. cap. 2. Vide quæ de iis, et appellationis ratione, observamus in
Notis ad Joinvillam pag. 84.
Martis Idus septimo nostros servientes
Ut herbas colligerent foras incedentes,
A Polino proditos longe discurrentes,
Saraceni capiunt in dolis latentes.