pullipasta
Gallina altilis, in Fragment. Petronii pag. 54.
Apud nos enim, inquit S. Augustinus in lib. Judic. lib. 7. cap. 25.
Pulli appellantur gallinæ cujuslibet ætatis. Pullus cohortalis, apud Celsum lib.
2. cap. 18. dicitur, qui in corte educatus est : Item quo tenerior pullus
cohortalis est. Chronicon Fontanellense : Ad Nativitatem Domini
aucipastas 3. Pullipastas 20. pullos 60. ova 250. Occurrit ibi pluries. Charta
Caroli Calvi pro Monasterio S. Germani Paris. ann. 32 : Et de volatilibus cum
Pulpastis in Natali Domini. Infra : De supradictis vero villis statuimus
illis in reliquis Nativitatis Domini et Paschæ volatilia cum Pulpastis a Decano
subministrari. Interdum Pastanude dicitur. Gloss. Isid. :
Solvit... porcum unum, crassem learem i. denar. xii.
Pastas iii. ova lx. Ibid. fol. 101 : Angaraldis
ancilla... pascit Pastas vi .Donat vini modios 3. pullos 6. Pastas 2. ova 30. Infra :
Donant Pastas 3. pascentes eas de dominico, et ova 15. Στρουθεῶνες σιτευτοί, δορκάδες σιτευταί , apud Theophanem ann. 17.
Heraclii. pag. 267. Pulli pasti, in Capitulari de Villis cap. 38.
Gallinæ pastæ, apud Cælium Aurelian. lib. 2. Acutor. cap. 37.
Pullipastus:
Τὰ φαλκώνια τὰ ἐξωπίαστα κρείττονα, παρ᾽ ὅ τὰ
πωλότροφα . i. Falcones foris nutriti meliores sunt pullipastis, seu
iis, qui domi educati sunt. Vide Aucipasta in Auca.