purchuta
Purchacia, competit. Charta Ludovici Hungar. Regis ann. 1362. apud Steyer. in Comment. ad Hist. Alberti II. col. 336 :
Cum restituerimus castrum Suerzenpach, quod nos et nostri progenitores habebant
et tenuerunt a longis temporibus retroactis, Purchuta seu pensione pro castellania vel
castrensi custodia deputata ad idem castrum de nova civitate per nos relaxata
nichilominus, et dimissa, remissa quoque liberaliter eadem pensione seu Purchuta que
dicta nova civitate hactenus soluta non extitit et neglecta. Nos pro nobis et universis
nostris heredibus et successoribus renunciavimus, presentibus omnibus et singulis
juribus, accionibus et impeticionibus, que in dictum castrum Suerzenpach et ad Purchutam
prædictam de nova civitate habuimus.
Purc-hut, Custodia castri, pro qua pensio debebatur.