purgatorium
Nos,
quia locum purgationis hujusmodi dicunt (Græci) non fuisse sibi ab eorum
doctoribus certo et proprio nomine indicatum, illum quidem juxta traditiones et
auctoritates SS. Patrum Purgatorium nominantes, volumus, quod de cætero apud illos isto
nomine appelletur. Isto enim transitorio igne peccata utique, non tamen criminalia seu
capitalia, quæ prius per pœnitentiam non fuissent remissa, sed parva et minuta
purgantur, quæ post mortem etiam gravant, si in vita non fuerint relaxata.Maxime cum ea die (Resurrectionis
Dominicæ) peccatoribus venia indulgenter conceditur, et animabus jam carne
solutis causa purificandi pro commissis supplicio deputatis requies exhibetur.Ad Purgatorium aquam deferre, et, si qua sint ibi abluenda, pro diversis
fratrum infirmitatibus abluere.