quadratarii
quos Græco vocabulo
appellant, in lege 1. Cod. de Excusat. artif. (10, 66.)
Lapidicidæet
Quadratarii, apud Sidonium lib. 3. Epist. 12. a quadratis lapidibus, quos in quadrum expoliunt.
Quadratariis aliquando lapides de monte cædentibus, etc. Adde Cod. Theod.
lib. 13. tit. 4. leg. 2.Quadratum saxum, apud Livium lib. 6. et Vitruvium lib. 4. cap. 4.
Lapis quadratus, apud Plinium Epist. 254. lapis nempe cæsus paribus angulis, licet non paribus lateribus, ait Philander.
Saxorum Quadratarii, apud Cassidorum in Psalm. 125. Glossæ veteres :
Quadratarius, ut editum est in Glossis Græco-Latinis et Latino-Græcis ; unde quidam
Artifices destinat peritos in arte musaria et Quadratura, et quibus videlicet alii
absidam et arcum atque vestibulum majoris Basilicæ musivo comerent, alii vero totius
Ecclesiæ pavimentum diversorum lapidum varietate consternerent. Artis
quadratariæ mentio præterea habetur in Passione SS. Coronatorum, et in fragmento
vetusti lapidis Romæ in æde S. Hagnes.