quarantenum
Statuimus
quod omnes molendinarii non possunt pro moutura accipere ultra Quaranteiram. In
editis vero lib. 1. rubr. 25. art. 1 : Statuimus quod nullus
molendinarius pro molitura debeat accipere ultra Quadragesimam partem eorum quæ
molentur. Charta ann. 1229. ex eod. Cod. : Concedimus ut
nomine molturæ accipiatur Quarantenum sive quadragesima pars bladorum. Alia ann.
1381. ex Tabul. Massil. : Omnia quæ venduntur ad cannam, diminuatur
canna de Quaranteno, et vendentes solvant sex denarios pro libra. Vide Quarentenum.