Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

quartonus

QUARTONUS
, Mensura frumentaria. Saisimentum Comitatus Tolosæ ann. 1271. apud Lafaille in Probat. Annal. Tolos. pag. 18 : Communitas dicti loci debet dicto domino Regi... unum Quartonum avenæ annuatim... et unam eminam frumenti.
QUARTONUS
, Quarta pars. Venditio vineæ ann. circiter 1048 : Itaque quia ipse Quartonus, sicut tres aliæ partes, S. Victoris Massiliensis urbis monasterii erat... donamus... totum ipsum Quartonum.... et sic postmodum fiat una villa coadunato ipso Quartone. Vide Quarto 1.
QUARTONUS
, Idem quod Quarto 7. Concordia inter Hugonem Archiep. Arelat. et Raymundum Comitem Tolos. ann. 1224. e Schedis Præsidis de Mazaugues : Prædictas paludes jam desicatas et ad culturam redactas, quibus voluerunt ad Quartonum et decimas concesserant et tradiderant in acapitum.
QUARTONUS
, Mensura vinaria, nostris Quarteron et Quarton. Stat. Avenion. MSS. ann. 1243. cap. 91. ex Cod. reg. 4659 : Statuimus quod quicumque vinum vendiderit minutum, teneatur habere ad minus mediam cociam et Quartonum et pogessiale. Recognit. feud. MS. dom. de Veteri-ponte ann. 1366 : Item ung Quarteron de vin et une miche. Lit. remiss. ann. 1465. in Reg. 202. Chartoph. reg. ch. 14 : Et ilec jouerent ensemble pour ung Quarton de vin aux cartes. Vide supra Quarteyro, Quarta 2.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list