ramagium
tenentibusexscindendi vel colligendi
ramosarborum in silvis dominorum, seu
ramalia, unde et
Ramalaticumdicitur. Charta ann. 1104. ex Tabulario S. Maxentii in Pictonibus :
Ego Audiernus de Campania dedi B.
Maxentio Ramagium per omnes buscos meos in curte de Montebo, ad hoc, ut homines de
Coguleto accipiant ad omnes necessitates suas. Regestum Philippi Aug.
Herouvallianum fol. 69 : Pro Ramagio lignorum donat quæque domus tria ova in
Pascha. Aresta ann. 1279. in Regesto Parlamenti Paris. B. fol. 49 :
Capellani de Ramagio forestæ Britolii remanebunt in possessione sui usagii,
etc. Tabular. Montismorilionis in Pictonibus fol. 142 : Condonati domus
domini, qui in hac terra habitabunt, non reddent alicui domino nec Ramatge, nec
pasquerium. Vide Ramalaticum.Ramatgein hoc postremo loco Tabularii Montismorilionis non significat ipsam facultatem exscindendorum colligendorumve in silvis ramorum, sed quod pro ea facultate domino solvendum est a tenentibus : qua notione sæpius etiam accipitur vox ipsa
Ramagium. Charta Odonis domini de Closis pro habitatoribus villæ
de Boessesann. 1239. apud Thomasserium in Biturig. pag. 85 :
Et omnia nemora mea
aperta capere poterunt ad omnia necessaria sua facienda, ita quod pro iisdem Ramagium
consuetum reddere tenebuntur. Conventio Chartusianorum Vernensium cum Rossolino
de Fossis ann. 1389. ex Schedis Pr. Patri suo Rossolino
habenti supremum dominium, merum imperium et Ramagium super avere extraneum in dicto
monasterio et territorio ejus. Venditio Vicecomitatus Rellaniæ per Ludovicum II.
Comitem Provinciæ facta Petro d'AcignéSenescallo ann. 1410. ex iisd. Schedis :
Cum.... venationibus et piscariis, pulveragiis, Ramagiis, passagiis, pedagiis,
albergis, etc. Statuta Perusiæ pag. 60 : Si pedagium, bastagum, Ramagium,
gabella, leyda seu curaria, ascenderit ad solidos duos vel ultra, etc. Vide
Ramatgium.Ramage, eadem acceptione. Charta ann. 1312. in Reg. 48. Chartoph. reg. ch. 116 :
Nec non
gallinas de Lostoir nobis debitas in Ramagio forestæ prædictæ. Alia ann. 1298.
in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 41 : Une rente, que l'en appelle le Ramage de
la forest. Alia ann. 1324. in Reg. 62. ch. 145 : Item sus les hommes de
la Pruille pour un devoir, que l'en appelle Ramage, dix solz, quatre deniers.
Hinc Ramageur, Silvæ custos, vel qui ejusmodi tributum colligebat. Lit. ann. 1378. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 202 :
Pasturages communs, senz en riens payer aux
Ramageurs. Vide infra Rameragium.Ramagein Consuetudine Britannica art. 298. 306. 322. 323. 325. 326. 330. 331. 482. 541. et 593. dicitur ramus cognationis et successionis linea, de qua consule
de Laurierein Glossario Juris Gallici. Vide Ramificare.
Si le
vavassour avoit aucun Ramage, qui devoit etre en l'aide, il lui doit mettre jour pour
venir à l'aide du cheiff seigneur ; .... et quant il aura adjourne ses Remagiers pour y
venir, etc.Ramage.
Una casula cum Ramagiis perlarum per totum. Vide
Ramatgium.