rasega
Aliqua persona non audeat facere aliquam
ordinationem, per quam aliquæ personæ communitatis Riperiæ prohibeatur ignis, aqua,
molendina, Rasegæ, vel alia quævis commoditas vel utilitas tollatur, vel impediatur, sub
pœna libr. centum. Chronicon Bergom. apud Murator. tom. 16. col. 865 :
Item combusta fuit domus, ubi erat Rasega, quæ dicebatur esse Balantiæ de
Baxanis, et quæ Rasega erat prope turrim de Crescentiis... et ipsam Rasegam et domum
dominus Machides quondam domini Alberti Militis de Suardis impegnaverat suprascripto
Balantiæ, et ideo combusserunt. Vide Resea.