Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

rationabile

RATIONABILE
, Quod ad aliquem pertinet secundum legem et rationem, legitime et juste. Charta Henrici Regis Angl. ann. 1155. pro Normannis, apud D. Brussel ad calcem tom. 2. de Feudorum usu pag. iv : Liceat Vicecomiti et Baillivo nostro achachiare et abreviare catalla defuncti inventa in laico feodo ad valentiam illius debiti per visum legalium hominum ; ita tamen quod nihil modo amoveatur, donec persolvatur nobis debitum, quod clarum fuerit, et residuum relinquetur executoribus ad faciendum testamentum defuncti : et si nobis nihil debeatur ab ipso, omnia catalla cedant defuncto, salvis uxori suæ et pueris suis Rationabilibus suis. Indentura ann. 3. Henrici VI. Regis Angl. apud Thomam Madox Formul. Angl. pag. 145 : Ricardus et assignati sui habebunt Racionabilia plowbote, cartbote et fyrebote, in prædictis terris et tenementis per assignationem Senescalli dicti Willelmi Skrene vel hæredum suorum. Vide Nomolexicon Thomæ Blount in Rationabili parte bonorum.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list